APHACE

APHACE
APHACE
urbs Libyae. Steph.
Fuit et Aphacc, vel Aphaca, Palaestinae locus inter Helipolim, et Byblum, ubi fanum Veneris Aphacicidis. Eusebius in vita Constantini, l. 3. c. 53. Α῎λσος καὶ τέεμνος εν ἀκρωρείας μέρει τȏυ Λιβάνου εν Ἀφάκοις ἱδρυμένον. Ubi pro in Aphacis perperam Musculus in fruticeto, uti Christophorsonus Episcopus olim Cicestrensis inter arbusta. Socr. l. 1. c. 4. Τὸ εν Ἀφάκοις τȏυ Λιβάνου ἱερὸν τῆς Ἀφροδίτης. Et Sozom. l. 2. c. 4. Ναὸς ὁ εν Ἀφάκοις τῆς Ἀφροδίτης περὶ τὸν Λίβανον τὸ ὄρος; καὶ Ἄδωνιν τὸν ποταμόν. Quod apud Cassiodorum, in Tripart. l. 2. c. 20. sic redditur: In Aphacis iuxta montem Libanum, et Adonim fluvium Veneris domus. Ortelio etiam in Tbes. Geogr. iamdiu observatus locus ille Zosimi, l. 1. Ἄφακα χωρίον ἐςτὶ μέσον Ἠλιουπόλεώς τε καὶ Βύβλου καθ᾿ ὃ ναὸς Ἀφροδίτης Ἀφακίτιδος ἵδρυται. Idem legere est in Nicephoro, nisi quod habet perperam εν φααίκοις, pro εν Ἀφάκαις. Eius cultores non alia de causa in locum illum confluebant, quam ut in honorem Deae scilicet omni libidinis genere se polluerent, quod etiam testatur Euseb. Tam detestandae libidini videtur dedisse occasionem ipsa loci appellatio. Quippe aphaca Syris, adeoque et Phoenicibus amplexum sonat. Aphacis porro ab amplexibus voluerunt ideo nomen obtigisle, quia in eo ipso loco accensâ libidine, in Adonidis amplexus ruit Venus. Ne quis nos putet divinare, audi quae profert Etymologicus ex aliquo veterum, quamvis auctorem non citer, Ἄφακα Συρῶν μέν ἐςτιν ἡ λέξις, δύναται δὲ καθ᾿ Ἑλλάδα γλῶςςαν, εἰ δεῖ τὸ δημῶδες εἰπεῖν ῥῆμα, περίλημμα, περιλαβούτης τῆς Ἀφροδ`ίτης ενεὶ τὸν Ἄδωνιν, ἠ ` τὴν πρώτην, ἤ τὴν έχάτην περιβολήν. Vide Bochartum de Phoen. Colon. p. 830. et 831. Oraculum sic describit Zosimus d. l. Propter fanum istud lacus quidam est, sternae manu factae simrlis. Iuxta famm et vicina loca ignis instar lampadis aut globi conspicitur, quoties statutis temporibus ibi convenius habentur; qui quidem ad nostram aetatem usque conspectus fuit. Ad lacum dona, quotquot ibi conveniebant. in bonorern Deae ferebant, ex auro et argento facta, itemque telas lineas et byssinas alteriusque materiae pretiosiorie. Ac siquidern illa viderentur accepta, pari cum aliis pondere panni subsidebant: sin essent ingrata et reiicula, tum ipsas telas aquae erat Videre innatantes; tum siquid erat ex auro et argento, et aliis materiis, quarum est ea natura, ut super aquam se numquam attollant, sed demergantur. Ubi et de Palmyrenis exemplum subiungit. Eiusdem templi meminit Lucianus l. de Dea Syria, ubi inter alia: In eo autem sunt -- donaria -- Deorumque statuae, Diique ipsis admodum conspicui. Nam statuae sudant, moventur et oracula edunt; et clauso Templo clamor in aede saepenumero est coortus, quem audivêre multi. Quae omnia arte ac fallaciis hominum, absque ulla praeternaturali Daemonum ope facile potuisle perfici, pluribus docet Anton, van Dalen de Oraculis Dissertat. II. pag. 292. qui etiam ibidem, quae de submersione aut supernatatione diximus, quô pactô vel non ita revera res gesta, sed tantum consultoribus vel absentibus, vel ita procul stare iussis, ut rem exacte oculis arbitrari non poslent, a Sacerdotibus ita fuerit recitata; vel horum fraude sic contingere potuerit: erudite exponit, collatione cum aliis huiusmodi Oraculorum praestigiis institutâ, pag. 339. et 340. Adde Ioh. Marshamnm, qui de Boetylis tum Veneris huius, tum aliorum Deorum,
erudite dislerit Canone Chron Sec. IV. ubi de Idololatriae vetustate> namque Boetulos huiusinodi seu lapides informes et impolitas statuas, alias alii consecratas fuisse Deo, Saturno, Iovi, Soli, aliis, apud Photium Damascius tradit: sed et ipsam de Baetylis commentationem adi, suô locô.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • PHACETIS seu PHACITIS — seu etiam Aphacitis, memorata Hygino in Poet. astronom. vel filia erat Veneris vel Venus ipsa, quae Dea Syria vocatur. Aphacitis certe Venus memoratur Eusebio in vita Constantini l. 3. c. 53. Nam Graece est, Ἄλσος καὶ τέμενος εν ἀκρωρείας μέρει… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PICRIS — Graeca vox πικρὶς, lactuca agrestis, Exodi c. 12. v. 8. in Vulgata, Et edent carnes nocte illâ assas ipsi et azymos panes cum lactucis agrestibus; ubi Vaticana translatio habet, Et azyma super picrides comedent: S. Cyprianus cum picridibus, legit …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”